- NASIUM
- NASIUMurbs, Galliae Belgicae Austrasiae seu Lotharingiae caput. Nancy, teste Divaeô. Sed Ferrario potius videtur Nas, vicus in ducatu Barrensi a Mosa fluv. in Occasum a Naceio 10. leuc. distans, 20. a Tullo, versus Catalaunum, vix I. leuc. supra Ligniacum in Meridiem ad ornam fluv. oppid. olim Leucorum, Baudrand. Valesio Castrum fuit Leucorum vetustissimum, positum ad Ornam flum. inter Andelaum et Tullum Leucorum, Ptolemaeo et Aethico. Eô captô Tullum perrexisse Theodoricus Rex dicitur, apud Fredegarium chron. l. 5. c. 38. Hodie quid sit, in incerto est, Buissionius Nasi, locum hodieque sic nuncupatum non procul Tullo, esse asserit, sed hunc ignorare se fatetur Vales. Nec faventem situm habent, qui Nasium volunt haberi pro vico Nas Naceio proximo: Nasiacum potius esse, Grand Nanci, vicum ad eiusdem fluminis ripas, nihil praeter nomen antiquum ac situm servanten, statuit Hadr. Vales. in vocibus, Nasium et Tullum. Vide quoque supra in voce Nansiacum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.